- ABELLA
- I.ABELLACampaniae oppid. sed in vulgatis auctorum exemplaribus est Avella. Ex Ptolemaeo tamen, (qui Romanorum fere ubique per Italiam sequitur vocabulorum formationes( collegerim, Abella pronunciâsse Romanos; habet enim una cum Strabone Α᾿βέλλα; alioqui scripturus erat Α᾿ούελλα. Apud Virg. Aen. l. 7. v. 740. iam inde antiqui Grammatici capite suô nomen hoc detruncârunt in hunc modum,Et quos maliferae despectant maenia Bellae.Silius autem Italicus (quem Virgilii simiam verissime dixeris) Abella habet hoc versu l. 8.Surrentum, et Pauper sulci Cerealis Abella.De origine oppidi, Iustin. 1. 20. c. 1. Iam Nolani, Abellani, nonne Chalcidensium coloni sunt? Ambrosius Leo, qui de hac sua patria tres libros scripsit, tradit eam a priscis Graecis Α῎ελλα a venti vertigine hunc tractum perflante, dictam fuisse, a posteris vero Latinis b insertum. Avella autem, ut dixi, vulgo perhibetur, unde Avellana mices Macrobio Saturnal. l. 3. c. 18. Nux, ait, Avellana, seuPraenestina, quae est eadem, ex arbore est, quae corylus dicitur. longitud. 38. 15. latit. 41. 5. Nic. Lloydins.II.ABELLAIndiae locus, apud Zonar.III.ABELLAfluv. Samogitiae in Polonia, cadit in Nicwazam fluvium prope Kicydany. Copp.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.